Exetat Option 2025_Latin-Philo

Question 1

TEXTE 1.


Erat Italia tum plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt.

Interim satis longo intervallo, cum esset cum L.Lucullo in Siciliam profectus, et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam ; quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, adscribi se in eam civitatem voluit, idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate er gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.

Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius, causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Gratti, Potest ? Heracleaene esse tum adscriptum negabis ? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari, sed scire, non audisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudicii causa cum mandatis et cum publico testimonio 20 venerunt, qui hunc adscriptum Heracliensem dicunt.
Cicéron, Pro Archia Poeta.

QUESTION BASEE SUR LE TEXTE :
1. Indiquez l’expression qui montre que Archias méritait l’hospitalité.