Exetat Latin 2019_Latin-Philo

Question 1

TEXTE 1

Scio ego, Quirites, plerosque non eisdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere; primo industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur. Nam quo pluris est universa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me fallit quantum cum maxumo beneficio vestro negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam quos nolis offendere, domi forisque omnia curare, et ea agere inter invidos, occursantes, factiosos, opinione, Quirites, asperius est.
Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et adfinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt.
SALLUSTE, Jugurtha, 85.

QUESTION SUR LE TEXTE :
1. Le mot qui est emprunté au langage politique est :