Exetat de Latin 2024_Latin-Philo

Question 1

TEXTE 1

Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est ; vel pace, vel bello clarum fieri licet ; et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum
tamen in primis arduum videtur res gestas scribere : primum quod facta dictis exaequanda sunt
dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant
ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores
quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit
supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum
ibique mihi multa adversa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium
tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur
ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem
nihilo minus honoris cupido eadem quae ceteros fama atque invidia vexabat.
Salluste, De coniuratione Catilinae

QUESTION SUR LE TEXTE :
1. Indiquez la fonction grammaticale de « facere » (L.1) :