Exetat Latin 2021_Latin-Philo

Question 1

TEXTE 1

Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius, causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Gratti, potest? Heracleane esse tum adscriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari, sed scire, non audisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, — huius iudicii causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt —, qui hunc adscriptum Heracliensem dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas italico bello, incenso tabulario, interisse scimus omnes? Est ridiculum ad ea quae videmus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare, et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.
CICERON, *Pro Archia Poeta*.

QUESTION SUR LE TEXTE :
1. La traduction exacte du verbe « depravari » (L.14) est :